Sectiones

17 febrero 2013

Latinas litteras discamus Latine!

Nonnullas historias de re litteraria apud Latinos scire iucunde potes legendo hanc operam, c. t. Latinarum Litterarum Historiae, quam Iohannes Mamone anno MCMLI Latine scripsit.




Ecce etiam nexus ubi lepidas scholas a Valahfrido Stroh Latine recitatas de historia Latinarum litterarum ad audiendum inuenias:

http://stroh.userweb.mwn.de/scholae/vl_litteraelatinae_wise09-10/litteraelatinae.html

Ceterum hoc amplum Lexicon Totius Latinitatis, auctore Aegido Forcellini saeculis XVII-XVIII, quod ex quattuor uoluminibus constat, ad significationem multum Latinum uerbum intellegendam ipsa lingua Latina perutile uidetur. Ad uersionem interretialem uoluminum accipiendam hunc nexum premas:

http://www.documentacatholicaomnia.eu/25_90_1688-1768-_Forcellini_Aeg.html

Hic idem lexicon Forcellinianum in pagina interretiale ubi potes uerba eius celer reperire (Hispanice "búsqueda rápida") inuenias:

http://syntax.t15.org/lexica/forc.php

18 septiembre 2012

Breuis tabula et lexicon ad incipiendum

Quomodo Latine dicam...?  
 
Nonnullas necessarias sententias uocesque haec locutionum tabula, etsi breuis, continet, quae ad Latine colloquium incipiendum adiuuare possunt: Latinae uoces ad usum praesentem (cum interpretatione Hispana)



Ceterum hoc lexicon Hispanice-Latine, quod Iosephus Iohannus del Col anno MMVII creauit, perutile si lingua Latina uti ad colloquendum siue scribendum uis est (hac in pagina interretiale lexicon impressum emere potes: http://www.juan23.edu.ar/latin/): Diccionario Español-Latín. Del Col

17 septiembre 2012

Quid de actiua methodo?

Cum de actiuis methodis ad Latinam linguam discendam siue docendam referimus, de methodo Orbergiana, cuius nomen Lingua Latina per se illustrata est, loqui oportet. Methodus haec ex duobus partibus constat: pars I, quae "Familia Romana" nuncupata est, et pars II, c. n. "Roma Aeterna".

Ecce partis primae excerptum (capitula I-XII):
Lingva Latina Per Se Illvstrata. Familia Romana. Pars I. LLPSI Capitula I-XII

21 abril 2012

De actiuae Latinitatis ratione Hispana


Ecce exempla Hispana de linguae Latinae actiuo usu atque de actiua Latinitate Circulis Latinis in Hispania habita. Obseruationem de hoc usu apud te, lector siue lectrix, si placet, ut commentarium addas.
 
Nonnulli nexi ad paginas interretiales de actiua Latinitate Hispana:  

  ·Apud sodales Barcinonenses:
   http://circuluslatinusbarcinonensis.blogspot.com/ (Circulus Latinus Barcinonensis)
  ·Apud sodales Gaditanos:
   http://clgaditanus.wordpress.com/ (Circulus Latinus Gaditanus)
  ·Apud sodales Legionenses:
   http://circuluslatinuslegionensis.blogspot.com.es/ (Circulus Latinus Legionensis)
   http://latinitasapudbiblicum.blogspot.com.es/ (Latinitas uiua apud Institutum Biblicum)
   https://sites.google.com/site/ansgariitablinvm/ (Cursus uiuae Latinitatis)
  ·Apud sodales Matritenses:
   http://circuluslatinusmatritensis.blogspot.com.es/ (Circulus Latinus Matritensis)
  ·Apud sodales Valentinos:
   http://www.circuluslatinusvalentinus.com/ (Circulus Latinus Valentinus)

20 abril 2012

Finis huius gregis

"Grex Albasitensis Actiuae Latinitati Fouendae" in Interrete creatus est ad linguae Latinae actiuum usum colendum ut uia discendi hanc linguam in Albasitensi prouincia. De qualibet methodo quae ad huius linguae institutionem melius mutandam utilis sit et de quauis re quae ad linguas litterasque classicas pertineat, sicut de rationibus actionibusque quae ad Albasiti actiuam latinitatem fouendam necessariae sint hoc in grege Latine loqui oportet.

Bene uenistis, sodales.