Sectiones

21 abril 2012

De actiuae Latinitatis ratione Hispana


Ecce exempla Hispana de linguae Latinae actiuo usu atque de actiua Latinitate Circulis Latinis in Hispania habita. Obseruationem de hoc usu apud te, lector siue lectrix, si placet, ut commentarium addas.
 
Nonnulli nexi ad paginas interretiales de actiua Latinitate Hispana:  

  ·Apud sodales Barcinonenses:
   http://circuluslatinusbarcinonensis.blogspot.com/ (Circulus Latinus Barcinonensis)
  ·Apud sodales Gaditanos:
   http://clgaditanus.wordpress.com/ (Circulus Latinus Gaditanus)
  ·Apud sodales Legionenses:
   http://circuluslatinuslegionensis.blogspot.com.es/ (Circulus Latinus Legionensis)
   http://latinitasapudbiblicum.blogspot.com.es/ (Latinitas uiua apud Institutum Biblicum)
   https://sites.google.com/site/ansgariitablinvm/ (Cursus uiuae Latinitatis)
  ·Apud sodales Matritenses:
   http://circuluslatinusmatritensis.blogspot.com.es/ (Circulus Latinus Matritensis)
  ·Apud sodales Valentinos:
   http://www.circuluslatinusvalentinus.com/ (Circulus Latinus Valentinus)

6 comentarios:

  1. Quod linguam Latinam proferre conamur plurimum confert ad meliorem auctorum classicorum intellectum. Nam non agitur de sapientiae ostentatione supervacanea, quia mea quidem sententia Latine parum scimus cum his Humanistis qui ante nos fuerunt collati. Praeterea medium sane esse Latinitatem more vivo adhibere neque metam per se expetendam putamus. Oportet cogitemus quam lente linguae classicae discantur nostra aetate, quantum huic insudandum ut ad satis mediocrem exitum perveniamus. Quam pauci homines perfecto philologiae Classicae curriculo sic Latine et Graece valent in Hispania ut facile auctores Latinos Graecosque sine Lexici auxilio legant. Si idem temporis intervallum tribuerimus discendae linguae hodiernae cuilibet atque linguas classicas discimus, non possumus quin decipiamur. Longe certe peius discuntur linguae Classicae quam hodiernae. Quapropter nonnulli philologiae Classicae studiosi curriculum deponunt, nam tristia affecti fiunt ex frugum inopia laborum eorum. Ratione activa vero in linguis discendis magis discimus, et quia aures adhibemus, quos qui tantum rem grammaticam curant neglegunt, et quia tamquam athletae nos descendere ad palaestra Latine dicentes, quod longe difficilius quam legere, videmur unde robustiores validiores ac magis lacertosi redimus iam parati ad bonas litteras. Ceterum in hoc Latinitatis cultu valde delectamur atque optimas amicitias nobis hominum optimorum comparamus qui nos incitant usque ut litteris incumbamus.

    ResponderEliminar
  2. Ut dicis, care Paule, linguae Latinae actiuum usum exercere auxilium ad auctores melius cognoscendos esse censeo, nam per hanc uiam omnis lingua ut LINGVA sane discitur, neque ut litterarum uestigia quae nobis quasi res "mortuae" et paululum humanae uidentur, ob eam rem forsitan difficiliores ad intellegendas discendasque. Mea item sententia tam recte linguam Latinam classicam quam Romani (siue aliam quam Humanistae) loqui nobis nunquam liceret, si uerum est quod linguae cum hominibus ob tempore semper mutant (qua enim lingua hodie loqueremur?!). Haec uia autem ut auxilium ad auctores intellegendos utilis forsitan sit, praesertim si cum grammaticalibus notionibus et ratione uertendi expletur.

    ResponderEliminar
  3. Ecce nexus ad pelliculam de Emeritae acroasi c. n. "Si magister Latine loquitur... De condicionibus methodisque Latine in gymnasio sermocinandi" a Rutgario Niehl habita, ex qua in luce sententiam "Latine loqui non est finis institutionis, sed est uia, ergo non doceo Latine loqui, sed doceo Latine loquens" (8:41) ponere oportet: https://plus.google.com/100394371082946561992/posts/FwJSZp12NSH

    ResponderEliminar
  4. Iucundissimum scriptum de Studium Humanitatis institutione methodisque linguas classicas docendi in bloggo quod Alexandra Ramos creauit inueni. Nexum quoque addo: http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com.es/2007/02/quid-hoc-e-diarium-inscriptum-sal.html

    ResponderEliminar
  5. Etiam, si vobis fortasse usui sit, ego curo scribi catalogum Circulorum Latinorum totius orbis terrarum qui fortasse vobis libebit: http://maps.google.es/maps/ms?msid=210509659422529086248.00049e5c19e1bdd964dca&msa=0&ll=37.106286,8.636145&spn=106.448575,226.054688

    Si vultis, vos adiungere possum. Valete

    ResponderEliminar
  6. Sane nobis hanc informationem libet! Etsi nondum Circulus Latinus Albasiti habemus atque grex noster tantum communitas interretialis sit, libenter nos ut grex interretialis adiungere in iucundissimo catalogo quem curas accipiamus. Ceterum, plurimas gratias tibi pro tua curatione ago.

    ResponderEliminar